monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 13, 2
Utrum continuis septem diebus et septem noctibus cum afflicto Iob sederint, an certe diebus septem et noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Saepe enim rem quamlibet tot diebus agere dicimur, quamvis non eisdem diebus ad eam continue vacemus. Saepe vero Scriptura sacra sic totum pro parte, sicut pro toto partem ponere consuevit. Pro toto enim partem loquitur, sicut Iacob familiam describens dicit: Intravit Iacob in Aegyptum cum animabus septuaginta . Quae nimirum cum animas memorat, constat quia intrantium et corpora comprehendit. Rursum totum pro parte insinuat, sicut ad monumentum Maria queritur, dicens: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum . Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum tultum deplorat. An ergo et hoc in loco totum pro parte dicatur incertum est.