monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 12, 2
Quia percussi speciem plaga mutaverat, amici plorantes exclamant, vestes scindunt, capita pulvere aspergunt; ut cum mutatum eum, ad quem venerant, cernerent, ipsam etiam consolatorum speciem spontaneus dolor immutaret. Ordo quippe consolationis est, ut cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere, studeamus prius moerendo eius luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat eius dolori, quia eo ipso, quo a moerentis afflictione discrepat, minus ab illo recipitur, a quo mentis qualitate separatur. Emolliri itaque prius debet animus, ut afflicto congruat, congruens inhaereat, inhaerens trahat. Neque enim ferrum ferro coniungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur; et durum molli non adhaeret nisi prius duritia eius temperata mollescat, ut quasi hoc ipsum fiat, quod curatur ut teneat. Sic nec iacentes erigimus, nisi a rigore nostri status inclinemur, quia dum rectitudo stantis a iacentis situ discrepat, eum, cui condescendere negligit, nequaquam levat. Amici igitur beati Iob ut afflictum a dolore suspenderent, curaverunt necessario simul dolere; et cum vulneratum illius corpus viderent, studuerunt ipsi vestes scindere; et cum immutatum conspicerent, studuerunt pulvere capita foedare; quatenus afflictus vir tanto facilius eorum verba reciperet, quanto in eis suum aliquid de afflictione cognovisset.