monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 11, 2
Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, et inter se et erga percussum quantae chariratis fuerint, demonstrantur. Quamvis et per hoc, quod Scriptura eos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii et rectae fuerint intentionis ostenditur; sed tamen haec ipsa illorum intentio, eis ad verba prorumpentibus, ante districti iudicis oculos, suborta indiscretione, fuscatur. Sequitur: