monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 10, 2
Duobus modis labiis delinquimus, cum aut iniusta dicimus, aut iusta reticemus. Nam si aliquando et tacere culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi, quia tacui . Beatus igitur Iob in cunctis quae egit, labiis suis minime peccavit, quia nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Nec loquens ergo, nec tacens deliquit, qui et flagellanti patri gratias reddidit, et male suadenti coniugi doctrinae sapientiam ministravit. Quia enim scivit quid deberet Deo, quid proximo, scilicet patientiam conditori, sapientiam coniugi, idcirco et hanc redarguendo docuit, et illum gratias agendo laudavit. Quis autem nostrum, si unum quodlibet vulnus tantae huius percussionis acciperet, non mox ab intimis prostratus iaceret? Ecce stratus foris vulneribus carnis, erectus intrinsecus munimine permanet mentis; et sub semetipso omne iaculum transvolare conspicit, quod in se exterius districta manu saeviens hostis figit, vigilanter deprehendit iacula, modo vulneribus contra se a facie, modo verbis quasi ex latere intorta. Et bellator noster circumvallantium certaminum fervore deprehensus, ubique patientiae suae clypeum opponit; undique venientibus spiculis obviat, et per cuncta virtutum latera circumspectam contra irruentia vulnera mentem rotat.