monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 9, 3
Sed illud valde in eius verbis intuendum est, contra persuasionem coniugis quanta considerationis arte se colligat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Magna quippe consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc, quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum . Quisquis enim dona percipit, sed donorum tempore nequaquam etiam flagella pertimescit, in elatione per laetitiam corruit. Quisquis autem flagellis atteritur, sed flagellorum tempore nequaquam se ex donis, quae eum contigit accepisse, consolatur, ab statu mentis omnimoda desperatione destruitur. Sic ergo utraque iungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur; quatenus et flagelli poenam memoria temperet doni, et doni laetitiam mordeat suspicio ac formido flagelli. Sanctus igitur vir, ut oppressam mentem inter vulnera mulceat, in flagellorum doloribus blandimenta donorum pensat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ubi et bene praemittit, Locuta es quasi una ex insipientibus mulieribus. Quia enim sensus pravae mulieris, non autem sexus in vitio est, nequaquam ait: Locuta es quasi una ex mulieribus, sed, ex ineptis mulieribus, ut videlicet ostendatur quia quod pravum sapit, accedentis stultitiae, non autem conditae sit naturae. Sequitur: