monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 9, 2
Ecce ubique hostis frangitur, ubique superatur, per cuncta tentationum argumenta succubuit, quia et illud suum familiare solatium etiam de muliere amisit. Inter haec igitur sanctum virum intueri libet, foras rebus vacuum, intrinsecus Deo plenum. Paulus cum in seipso divitias sapientiae internae conspiceret, seque ipsum exterius esse corruptibile corpus videret, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus . Ecce in beato Iob vas fictile scissuras ulcerum exterius sensit; sed hic thesaurus interius integer mansit. Foras enim per vulnera crepuit, sed indeficienter interius nascens thesaurus sapientiae per verba sanctae eruditionis emanavit, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? bona scilicet, dona Dei vel temporalia vel aeterna; mala autem, flagella praesentia appellans, de quibus per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras; faciens pacem, et creans mala . Neque enim mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino creantur; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint; et per naturam, qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus; et perversa mens dum dilectioni creaturae se subdidit, a creatoris societate disiunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, quae errans auctori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret; et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quae quaesivit. Unde et bene dicitur: Formans lucem, et creans tenebras, quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt, flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes exstitimus; dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus; ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur. Haec itaque flagella beatus Iob mala nominat; quia salutis et tranquillitatis bonum, qua perturbatione feriant, pensat.