monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 8, 4
Et notandum quo tempore viri mentem studuit virulento sermone corrumpere. Verba enim post vulnera intulit, ut nimirum cum vis doloris ingravesceret, facile persuasionis suggestio perversa praevaleret. Sed si ipsum subtiliter tentationis eius ordinem perpendimus, qua calliditate saeviat invenimus. Movit namque prius damna substantiae, quae et extra naturam profecto essent, et extra corpus. Subtraxit filios, quod iam quidem extra naturam non esset, sed tamen adhuc aliquatenus extra proprium corpus. Ad extremum percussit et corpus. Sed quia vulneribus carnis ad mentis vulnus pervenire non valuit, etiam coniunctae mulieris linguam quaesivit. Quia enim aperto certamine superari se doluit, de ore coniugis iaculum quasi de insidiis intorsit, quae profecto diceret: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Ecce tentando omnia abstulit, ecce tentando mulierem reliquit, et sancto viro callide cuncta diripuit; sed valde callidius adiutricem suam mulierem reservavit, quae dicat: Adhuc permanes in simplicitate tua? Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere: Simplicitatem desere, nisi: Obedientiam, vetitum comedendo, contemne? Et quid est dicere: Benedic Deo, et morere, nisi: Transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus, vive? Sed Adam noster fortis in sterquilinio iacuit, qui in paradiso quondam debilis stetit. Nam illico ad male suadentis verba respondit, dicens: