monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 8, 2
Antiquus hostis humanum genus duobus modis tentare consuevit; ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Iob se vehementer exercuit. Nam prius patrifamilias intulit damna rerum, orbavit patrem morte filiorum, percussit incolumem putredine vulnerum. Sed quia putrescentem foras, sanum adhuc interius stare conspexit; et quem exterius nudum reddidit, hunc interius ditiorem fieri per exhibitam laudem conditoris invidit; callide cogitans pensat quod contra se athleta Dei unde premitur, inde sublevatur, victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur. Nam antiquae artis insidias repetit; et quia scit quomodo Adam decipi soleat, ad Evam recurrit. Beatum enim Iob inter tot rerum damna, inter tot percussionum vulnera, quasi in quadam virtutum arce stare invictum vidit. In alto quippe mentem fixerat; et idcirco hanc hostiles insidiae irrumpere non valebant. Quaeritur ergo ab adversario in hanc arcem munitissimam quibus gradibus ascendatur. Vicina est autem viro mulier atque subiuncta. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam, qua ad cor viri ascendere potuisset invenit. Occupavit animum coniugis, scalam mariti. Sed nihil hac arte praevaluit, quia sanctus vir subiectam sibi mulierem, et non praepositam attendit; et recta loquens docuit, quam serpens, ut perversa loqueretur, instigavit. Dignum quippe erat ut fluxam mentem virilis censura restringeret, cum profecto et de ipso primo lapsu humani generis nosset quod docere mulier recta nesciret. Unde bene et per Paulum dicitur: Docere autem mulieri non permitto ; quia nimirum aliquando cum docuit, a sapientiae aeternitate separavit. Antiquus itaque hostis ab Adam in sterquilinio perdidit, qui Adam in paradiso superavit; atque adiutricem suam mulierem dum ad verba malae persuasionis accendit, ad doctrinam sanctae eruditionis misit; et quae excitata fuerat ut perderet, erudita est ne periret. Sic sic a nostris viris fortibus hostis percutitur, ut sua ei etiam tela rapiantur. Unde enim se exaggerare aestimat dolorem vulneris, inde eis contra semetipsum suggerit arma virtutis.