monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 7, 3
Quia vero saepe per ea quae circa corpus sunt, animus inflatur, et per hoc quod erga nos agitur fragilitas nostri corporis ab oculis cordis amovetur (sicut nonnulli saeculares cum temporalibus dignitatibus fulciuntur, dum locis altioribus praesident, dum multorum obsequia sibi suppetere ad votum vident, fragilitatem suam intueri negligunt, et vas quod gestant fictile, quam sit velociter conterendum, obliviscentes omni modo non attendunt), beatus Iob ut considerationem fragilitatis suae etiam ex circumstantibus traheret, et ante oculos suos vim suae despectionis augeret, non quolibet in terra, quae pene ubique munda reperitur, sed in sterquilinio sedisse describitur. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra sumpta quae esset carnis substantia, bene proficiens perpenderet animus. In sterquilinio ponebat corpus ut etiam ex loci fetore caperet, quod festine corpus ad fetorem rediret.