monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 3, 2
Cum sit Deus iustus et verax, valde quaerendum est quomodo beatum Iob frustra afflixisse se indicat. Quia enim iustus est, frustra affligere non potuit; sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Ut ergo iusto et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et iniusta non faciat; cognoscamus beatum Iob et iuxta aliquid frustra, et rursum iuxta aliquid non frustra percussum. Quia enim iustus et verax haec de semetipso asserit, ostendamus et verum exstitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret. Aperte namque aliis virtutis exempla non daret, si ipse sine tentatione remaneret. Actum ergo est ut et vires eius cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus patientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remunerationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Iob et non frustra percutitur, quia augetur meritum; et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur admissum. Frustra enim percussus est, cui culpa nulla reciditur; et non frustra percussus est, cui virtutis meritum cumulatur.