monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 1, 3
Haec quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venis? nequaquam aestimo quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine in quo relaxatus fuerat victus redit; et unde venit requiritur, qui unde veniat scitur; quid aliud quam infirmitas superbiae eius increpatur? ac si ei aperte divina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Iob bona, sicut prius diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adiungit: