monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 52, 4
Mens enim cum se in elatione erigit, quasi in tyrannidem erumpit. Habet autem tyrannidis suae satellites, faventes sibimet cogitationes suas. Sed si super tyrannum hostis irruat, favor mox satellitum cessat. Intrante namque adversario, satellites fugiunt, cumque territi declinant, quem in pace positi callida adulatione laudabant. Subductis vero satellitibus, ante hostem solus remanet, quia recedentibus elatis cogitationibus, perturbatus animus se solummodo et tentationem videt. Auditis ergo adversis caput detondetur, cum tentationibus vehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens nudatur. Quid est enim quod Nazaraei capillos nutriunt , nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod, devotione completa, caput Nazaraeus radere capillosque in igne sacrificii ponere iubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nazaraei capillos devotionis perfectione consumat. Et notandum quod in terram corruens adoravit. Ille enim veram Deo adorationem exhibet qui semetipsum, quia pulvis sit, humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia conditoris agnoscit. Unde et competenter dicit: