monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 52, 3
Difficile namque est magna agere, et apud semetipsum quempiam de magnis actibus cogitationum fiduciam non habere. Eo ipso enim quo contra vitia fortiter vivitur, cogitationum praesumptio in corde generatur; et cum mens foras culpas valenter conterit, plerumque apud semetipsam latenter intumescit; iamque se esse magni alicuius meriti aestimat, nec se peccare in cogitatione suae aestimationis putat. Ante districti autem iudicis oculos tanto deterius delinquitur, quanto culpa quo occultius, eo pene incorrigibiliter perpetratur: et tanto ad vorandum latius patet fovea, quanto de semetipsa elatius gloriatur vita. Unde, ut saepe iam diximus, pia conditoris dispensatione agitur, ut de se confidens anima, dispensatoria tentatione pulsetur quatenus infirmata, quid sit inveniat, et praesumptionis propriae fastum deponat. Mox enim ut tentatio mentem pulsaverit, omnis cogitationum nostrarum praesumptio tumultusque conquiescit.