monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 52, 2
Nam quid moraliter per capillos, nisi defluentes animi cogitationes accipimus? Unde et alias Ecclesiae dicitur: Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa, et eloquium tuum dulce . Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur; ne remissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant; sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit; quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Quid vero per caput, nisi ea, quae principale uniuscuiusque actionis est, mens ipsa signatur? Unde et alias dicitur: Et oleum de capite tuo non deficiat . Oleum quippe in capite, est charitas in mente; et a capite deficit oleum, cum charitas a mente discedit. Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter agnoscit.