monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 51, 2
Vestimenta scindimus, cum discernendo nostra opera retractamus. Si enim apud Deum nos opera nostra quasi vestimenta non tegerent, nequaquam voce angelica diceretur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius . Turpitudo enim nostra tunc cernitur, cum vita reprehensibilis ante iustorum oculos in iudicio, nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur. Sed quia cum culpa tentamur, ad lamenta accendimur; atque ipsis lamentis excitati, ad perspiciendam lucem iustitiae subtilius oculos mentis aperimus, quasi in dolore vestimenta scindimus, quia ex fletu, discretione crescente, cuncta quae agimus, districtius irata manu iudicamus. Tunc omnis nostra elatio corruit, tunc cuncta ab animo cogitationum superfluitas cadit. Unde et subditur: