monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 50, 2
Sedere enim, quiescentis est; assurgere, decertantis. Auditis ergo adversis surgere, est expertis tentationibus mentem ad certamina robustius parare. Quibus nimirum tentationibus etiam discretio proficit, quia ut virtutes a vitiis subtilius distinguat, agnoscit. Unde et bene subiungitur: