monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 49, 5
Eversa igitur domo, moriuntur filii quia turbata in tentatione conscientia, ad utilitatem propriae cognitionis raptim et in momento temporis obruuntur genitae in corde virtutes. Qui profecto filii intus per spiritum vivunt, dum exterius carne moriuntur, quia videlicet virtutes nostrae tentationis tempore etsi in momento turbatae ab status sui incolumitate deficiunt, per intentionis tamen perseverantiam integrae in mentis radice subsistunt. Cum quibus etiam tres sorores occumbunt, quia in corde nonnunquam per flagella turbatur charitas, per formidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Saepe enim quasi a conditoris amore torpescimus, dum ultra quam nobis congruere credimus, flagello fatigamur. Saepe dum plus quam necesse est mens formidat, fiduciam sibimet spei debilitat. Saepe dum immensis quaestionibus animus tenditur, perturbata fides quasi defectura fatigatur. Sed tamen vivunt filiae, quae domo concussa moriuntur, quia etsi intra conscientiam, spem, fidem, charitatemque pene occumbere perturbatio ipsa renuntiat, has tamen ante Dei oculos vivas perseverantia rectae intentionis servat. Unde et puer qui haec nuntiet solus evadit, quia mentis discretio etiam inter tentamenta incolumis permanet. Agitque puer ut Iob filios fiendo recipiat, dum, discretione nuntiante, dolens animus vires quas quasi amittere coeperat poenitendo conservat. Mira autem hoc nobiscum dispensatione agitur, ut mens nostra culpae nonnunquam pulsatione feriatur. Nam esse se magnarum virium homo crederet, si nullum unquam earumdem virium defectum intra mentis arcana sentiret. Sed dum tentatione irruente quatitur, et quasi ultra quam sufficit fatigatur, ei contra hostis sui insidias munimen humilitatis ostenditur, et unde se pertimescit enerviter cadere, inde accipit fortiter stare. Tentatus autem, non solum vires a quo accipiat discit, sed quanta eas vigilantia servet intelligit. Saepe enim quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem corruptori prostituit; at si eum ex dispensatione supernae pietatis tentatio non repente vehementer irruens, sed temperato accessu erudiens pulsat, nimirum ad insidias providendas evigilat, ut contra hostem se in certamine cautus accingat. Unde et bene subiungitur: