monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 49, 4
Sed nonnunquam, dum mens nostra tanti muneris plenitudine atque ubertate fulcitur, si continua in his securitate perfruitur, a quo sibi haec sint obliviscitur; seque a se habere putat, quod nunquam sibi abesse considerat. Unde fit ut aliquando se haec eadem gratia utiliter subtrahat, et praesumenti menti, quantum in se infirmatur, ostendat. Tunc enim vere cognoscimus bona nostra unde sunt, quando haec quasi amittendo, sentimus quia a nobis servari non possunt. Ad hoc itaque intimandae humilitatis magisterium, fit plerumque ut irruente tentationis articulo, tanta stultitia sapientiam nostram feriat, ut turbata mens, qualiter malis imminentibus obviet, vel contra tentationem quomodo se praeparet, ignoret. Sed hac ipsa stultitia cor prudenter eruditur, quia unde ad momentum desipit, eo post verius, quo et humilius, sapit; et sapientia unde quasi amittitur, inde certius possidetur. Aliquando dum sublimia intelligendo in elatione se animus erigit, in rebus imis et vilibus gravi hebetudine pigrescit, ut repente sibi etiam ima clausa videat, qui pernix summa penetrabat. Sed haec ipsa hebetudo intellectum nobis, dum subtrahit, servat, quia dum ad momentum cor humiliat, verius ad sublimia intelligenda confirmat. Aliquando dum cuncta nos agere consilii gravitate gaudemus, pulsante causae emergentis articulo, praecipitatione subita rapimur; et qui nos semper disposite vixisse credidimus, repente intima confusione vastamur. Sed tamen eiusdem confusionis eruditione discimus, ne nostris viribus consilia nostra tribuamus; et tanto maturius ad gravitatem restringimur, quanto ad hanc quasi amissam redimus. Aliquando dum mens fortiter adversa contemnit, subortis adversitatis eventibus, hanc metus vehemens percutit. Sed per hunc concussa discit cui tribuat quod in quibusdam fortiter stetit; et tanto post validius fortitudinem retinet, quanto hanc repente irruente formidine sibi iam quasi elapsam videt. Aliquando dum magna nos scire gaudemus, repentinae ignorantiae caecitate torpescimus. Sed quo ignorantia mentis oculus ad momentum clauditur, eo post ad scientiam verius aperitur, ut nimirum flagello suae caecitatis eruditus, et scire ipsum a quo habeat sciat. Aliquando dum religiose cuncta disponimus, dum pietatis viscera plene nos habere gratulamur, quadam mentis duritia irruente percutimur. Sed quasi obdurati cognoscimus, cui pietatis habitae bona tribuamus; et pietas verius velut exstincta recipitur, dum quasi amissa amplius amatur. Aliquando dum subiectum se divinae formidini animus gaudet, repente superbia tentante rigescit. Sed tamen valde mox timens quia non timet, ad humilitatem se iterum festinus inflectit; et tanto hanc solidius recipit, quanto eius virtutis pondus quasi amittendo pensavit.