monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 49, 3
Intra hos autem quatuor domus angulos filii convivantur, quia intra arcana mentis, quae principaliter his quatuor virtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur, virtutes caeterae quasi quaedam cordis soboles se invicem pascunt. Donum quippe Spiritus, quod in subiecta mente ante alia prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam format, eamdem mentem ut contra singula quaeque tentamenta erudiat, in septem mox virtutibus temperat, ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem, intellectum; contra praecipitationem, consilium; contra timorem, fortitudinem; contra ignorantiam, scientiam; contra duritiam, pietatem; contra superbiam det timorem.