monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 49, 2
Sicut supra iam diximus, regio deserti est immundorum spirituum multitudo derelicta: quae dum conditoris sui beatitudinem deseruit, quasi manum cultoris amisit a qua ventus vehemens venit, et domum subruit; quia ab immundis spiritibus fortis tentatio subripit, et a tranquillitatis suae statu conscientiam evertit. In quatuor vero angulis domus ista consistit, quia nimirum solidum mentis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia sustinet. In quatuor angulis domus ista subsistit, quia in his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Unde et quatuor paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Sed nonnunquam dum menti ignavia subripit, prudentia frigescit; nam cum fessa torpet, ventura non providet. Nonnunquam dum nonnulla menti delectatio subripit, temperantia nostra marcescit; in quantum enim ad delectationem praesentium ducimur, in tantum minus ab illicitis temperamus. Nonnunquam se timor cordi insinuat, et vires nostrae fortitudinis turbat; et eo minores contra adversa existimus, quo quaedam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnunquam vero amor suus se menti ingerit, eamque latenti motu a rectitudine iustitiae divertit; et quo se totam auctori reddere negligit, eo in se iustitiae iuri contradicit. Ventus ergo vehemens quatuor angulos domus concutit; dum fortis tentatio occultis motibus quatuor virtutes quatit; et quasi quassatis angulis domus eruitur, dum pulsatis virtutibus conscientia turbatur.