monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 46, 2
In electorum corde prior bonorum sequentium sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia, nostra fides est, propheta attestante, qui ait: Nisi credideritis non intelligetis . Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis quae conditor dicit, credulitatis nostrae fidem praebemus. In domo ergo fratris primogeniti convivantur filii, cum virtutes reliquae epulantur in fide. Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. In domo fratris primogeniti filii convivantur, dum virtutes nostrae in habitaculo fidei, sacri eloquii cibo satiantur. Scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo . Tunc ergo virtutes nostrae veras vitae epulas sumunt, cum nutriri fidei sacramentis incipiunt. In domo fratris primogeniti convivantur filii, quia nisi virtutes reliquae sapientiae epulis repletae, ea quae appetunt prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt.