monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.152 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 36, 4
Cum vero intentionem vitiare non praevalent, in via positos laqueos tegunt, ut in eo quod bene agitur cor exaltans se ex latere ad vitium derivetur; quatenus quod inchoans aliter proposuerat, in actione longe aliter quam coeperat percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat: quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cuius delectatione cum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentionis intimae vigore dissipatur. Saepe se bene inchoatae nostrae iustitiae, ex latere ira subiungit; et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe gravitatem cordis, quasi ex latere subiuncta tristitia sequitur; atque omne opus quod mens bona intentione inchoat, haec velamine moeroris obumbrat. Quae et nonnunquam tanto tardius repellitur, quanto et pressae menti quasi serior famulatur. Saepe se bono operi laetitia immoderata subiungit; cumque plus mentem quam decet, hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus gravitatis repellit. Quia enim bene etiam inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi . Quod bene ac subtiliter Ieremias insinuat, qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosmetipsos gererentur indicavit, dicens: Venerunt octoginta viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, rasi barba, et scissis vestibus, squalentes; munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Aicham. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos . Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt, qui sibimetipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt; qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute circumspicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit; quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, Satanae videlicet exemplo, in superbiae errore generatus, se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: Incedens et plorans ibat; quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat; et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc, quod intus de virtute latet, occidit. Qui plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde et dixisse perhibetur, Venite ad Godoliam filium Aicham; atque dum maiora promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit; quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, hoste subripiente, dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam. De cuius hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Unde illic apte subiungitur: Decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei, et olei, et mellis; et non occidit eos . Thesaurus quippe in agro est spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere, servati sunt; quia qui post incautelae suae vitium, ad lamentum poenitentiae redeunt, nec capti moriuntur.