monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 36, 3
Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit; ut in his, quae recta faciunt, ad appetenda ima, fortitudine intentionis inclinentur. Unde recte sub Iudaeae specie, de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta, per prophetam dicitur: Facti sunt hostes eius in capite. Ac si aperte diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur; tantoque eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent.