monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 36, 2
Filii in cordibus maledicunt, cum recta nostra opera a non rectis cogitationibus prodeunt; cum bona in aperto exerunt, sed in occulto noxia moliuntur. Deo quippe maledicunt, cum mentes nostrae se de se aestimant habere quod sunt. Deo maledicunt, cum se et ab illo accepisse vires intelligunt, sed tamen de eius muneribus propriam laudem quaerunt. Sciendum vero est, quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur, in interni iudicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne, quod in actione sequitur, eo purum mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando vero intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione se quasi in itinere opponit; ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur, subiuncto latenter vitio, quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat; quantoque vel a domo cordis, vel ab itinere operis longius recessisse se simulat, tanto ad decipiendum bonae actionis terminum astutius exspectat; et quo incautum quemque quasi recedendo reddiderit, eo illum repentino nonnunquam vulnere durius insanabiliusque transfigit.