monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 14, 4
Natae sunt et tres filiae. Quid in filiabus, nisi infirmiores fidelium plebes accipimus, quae etsi ad perfectionem operis nequaquam forti virtute permanent, fidem tamen Trinitatis cognitam constanter tenent? In septem ergo filiis ordo praedicantium, in tribus vero filiabus multitudo significatur auditorum. Possunt etiam per tres filias tres ordines fidelium designari. Post filios quippe filiae nominantur, quia post apostolorum conspectam fortitudinem, tres distinctiones fidelium in Ecclesiae conversatione secutae sunt: pastorum videlicet, et continentium, atque coniugatorum. Unde et Ezechiel propheta tres liberatos viros audisse se asserit, Noe scilicet, et Danielem, et Iob . Quid enim per Noe, qui arcam in undis rexit, nisi praepositorum ordo signatur; qui dum ad formam vitae populis praesunt, sanctam Ecclesiam in tentationum fluctibus regunt? Quid per Danielem, cuius mira abstinentia scribitur, nisi continentium vita figuratur; qui dum cuncta, quae mundi sunt, deserunt, despectae Babyloniae alta mente dominantur? Quid per Iob, nisi bonorum coniugum vita signatur; qui de rebus mundi, quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae viam ad coelestem patriam tendunt? Quia igitur post sanctos apostolos tres istae fidelium distinctiones secutae sunt, recte post filios, tres filiae natae memorantur. Sequitur: