monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 14, 3
Nati sunt ergo ei septem filii. Ad praedicandum scilicet viriliter incedentes apostoli. Qui dum perfectionis praecepta peragunt, quasi superioris sexus fortitudinem in conversatione tenuerunt. Hinc est enim, quod perfectione septiformis gratiae Spiritus implendi duodecim sunt electi. A septenario quippe numero in duodenarium surgitur. Nam septenarius suis in se partibus multiplicatus, ad duodenarium tenditur. Sive enim quatuor per tria, sive per quatuor tria ducantur, septem in duodecim vertuntur . Unde sancti apostoli, quia sanctam Trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt electi; ut etiam numero perfectionem ostenderent, quam vita et voce praedicarent.