monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 11, 2
Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam iam qualiter sint impleta, videamus. Iob namque, ut diximus, interpretatur dolens: Hus vero consiliator. Quem ergo alium beatus Iob suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur dicens: dolores nostros ipse portavit ? Qui Hus terram inhabitat, quia in corda populi consiliatoris regnat. Paulus quippe ait Christum Dei virtutum, et Dei sapientiam. . Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus . Hus ergo terram inhabitat Iob, quia Sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda vitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit.