monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 8, 4
Cum vero septem fratres per dies singulos convivia facere describuntur, et peractis diebus convivii, Iob septem sacrificia offerre perhibetur; aperte historia indicat quod beatus Iob octavo die sacrificium offerens mysterium resurrectionis colat. Dies namque qui nunc Dominicus dicitur, a morte Redemptoris est tertius, sed in ordine conditionis octavus, qui et primus in conditione est. Sed quia revolutus septimum sequitur, octavus recte numeratur. Quia ergo octavo die offerre septem sacrificia dicitur, plenus septiformis gratiae Spiritu pro spe resurrectionis Domino deservisse perhibetur. Unde et psalmus pro octava praescribitur, in quo gaudium de resurrectione nuntiatur . Sed quia beati Iob filii tanta fuerant disciplina bonae institutionis accincti, ut neque per facta in conviviis, neque per verba delinquerent, aperte monstratur, cum subditur: