monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 8, 3
Pene semper epulas loquacitas sequitur; cumque venter reficitur, lingua diffrenatur. Unde recte dives apud inferos aquam appetere describitur, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma . Prius epulatus quotidie splendide dicitur; et post aquam petere in lingua memoratur. Quia enim, ut diximus, inter epulas valde diffluere loquacitas solet, ex poena indicat culpam, cum eum, quem epulatum quotidie splendide Veritas dixerat, in lingua plus ardere perhibebat. Hi qui chordarum harmoniam temperant, tanta hanc arte dispensant, ut plerumque, cum una tangitur, longe alia ac multis interiacentibus posita chorda quatiatur: cumque ista sonitum reddit, illa, quae in eodem cantu temperata est, aliis impercussis, tremit. Sic ergo in Scriptura sacra plerumque de virtutibus, sic de vitiis agitur; ut dum loquendo aliud insinuat, tacendo aliud innotescat. Nihil enim contra divitem de loquacitate memoratur; sed dum poena in lingua dicitur, quae in convivio inter alias gravior fuerit culpa monstratur.