monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 8, 2
Cum dicitur, mittebat et sanctificabat illos, aperte demonstratur quid districtionis erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset. Sed hoc nobis est solerter intuendum quod, peractis diebus convivii, purgatio per singulos adhibetur holocausti. Vir quippe sanctus noverat quia celebrari convivia sine culpa vix possent. Noverat quia magna purgatione sacrificiorum diluendae sunt epulae conviviorum; et quidquid in semetipsis filii convivantes inquinaverant, pater sacrificium immolando tergebat. Nonnulla quippe sunt vitia quae a conviviis aut separari vix possunt, aut certe nequaquam possunt. Pene semper enim epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Unde scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere .