monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 5, 3
Consideremus ergo cuius sanctitatis iste vir fuerit, qui ad tam sedula Dei obsequia, et sic occupatus vacavit. Necdum praecepti virtus emicuerat, quae omnia relinqui praeciperet; sed tamen beatus Iob eiusdem iam praeceptionis vim corde servabat; quia nimirum substantiam suam mente reliquerat, quam sine delectatione possidebat.