monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 5, 2
Scimus, quia ad maiorem dolorem mentem commovent damna maiora. Ut igitur ostendatur, quantae virtutis exstitit, multum fuisse dicitur, quod patienter amisit. Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Itaque dum substantia magna describitur, et tamen paulo post patienter amissa perhibetur; quam sine dolore perdidit, constat quia sine amore possedit. Notandum quoque est, quod prius cordis divitiae, et post, opes corporis describuntur. Solet enim rerum abundantia tanto magis a divino timore mentem solvere, quanto magis hanc exigit diversa cogitare. Nam dum per multa spargitur, stare in intimis fixa prohibetur. Quod per semetipsam Veritas, cum parabolam seminantis exponeret, indicavit dicens: Qui seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur . Ecce beatus Iob et multa possidere dicitur, et paulo post divinis sacrificiis instanter deservire perhibetur.