monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 4, 2
Saepe ad avaritiam cor parentis illicit fecunditas prolis. Eo enim ad ambitum congregandae haereditatis accenditur, quo multis haeredibus fecundatur. Ut ergo beati Iob quam sancta mens fuerit, ostendatur, et iustus dicitur, et multae prolis pater fuisse perhibetur. Qui in libri sui exordio devotus sacrificiis offerendis asseritur, promptus autem largitatibus etiam post a semetipso memoratur. Pensemus ergo quanta fortitudine praeditus exstitit, quem ad haereditatis tenaciam nec tot haeredum affectus inclinavit. Sequitur: