monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 3, 2
Deum timere est nulla, quae facienda sunt bona praeterire. Unde per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit . Sed quia nonnulli sic bona quaedam faciunt, ut tamen a quibusdam malis minime suspendantur, bene postquam timens Deum dicitur, recedens quoque a malo perhibetur. Scriptum quippe est: Declina a malo, et fac bonum . Neque enim bona Deo accepta sunt, quae ante eius oculos malorum admistione maculantur. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet . Hinc Iacobus attestatur dicens: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . Hinc Paulus ait: Modicum fermentum totam massam corrumpit . Beatus igitur Iob, ut ostendatur quam mundus in bonis exstitit, solerter indicatur quam alienus a malis fuit.