monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 2, 2
Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt; quia dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo . Hinc rursum dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote . Hinc per semetipsam Veritas discipulis praecipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . Utraque enim necessario in admonitione coniunxit; ut et simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit . Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur, et in igne ostenditur : quia quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. Sequitur: