monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 10, 2
Recte autem afflictio quidem beati Iob dicitur sed quantitas temporis in eius afflictione reticetur; quia sanctae Ecclesiae in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit, ignoratur. Unde et ore Veritatis dicitur: Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate . Per hoc ergo, quod beati Iob passio dicitur, docemur quod experiendo novimus. Per hoc vero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus.