monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > Psalmi, 23 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 10, 1
Bene autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus vulnerum, post certamina pugnasque verborum, duplici remuneratione sublevatur; quia nimirum sancta Ecclesia, adhuc etiam in hac vita posita, pro laboribus quos sustinet, duplicia munera recipit; cum susceptis plene gentibus, in fine mundi Iudaeorum etiam ad se corda convertit. Hinc enim scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret . Duplicia et postmodum recipiet: quia finito labore praesentis temporis, non solum ad animarum gaudium, sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt . Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Unde Ioannes in Apocalypsi, quia ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas singulas aspexit, dicens: Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus conservorum et fratrum eorum . Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur.