monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 8, 1
Quia vero nonnunquam haeretici divinae gratiae largitate perfusi ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur. Pro quibus tamen beatus Iob exorare praecipitur, quia haereticorum sacrificia accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis universalis Ecclesiae manibus offerantur; ut eius meritis remedium salutis inveniant, quam verborum iaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata; quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in Ioannis Apocalypsi per septem Ecclesiarum numerum universalis Ecclesia designatur . Hinc per Salomonem de Sapientia dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem . Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici, quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae non nisi redeundo iunguntur.