monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 6, 3
Amici vero eius, qui dum consulunt invehuntur, haereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Iob quasi pro Domino loquuntur, sed tamen a Domino non approbantur; quia videlicet omnes haeretici Deum, dum defendere nituntur, offendunt. Unde eis aperte et ab eodem sancto viro dicitur: Disputare cum Deo cupio: prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum . Constat ergo eos haereticorum typum errando gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. Omnis vero haereticus in eo quod Deum defendere cernitur, veritati illius adversatur, Psalmista attestante, qui ait: Ut destruas inimicum et defensorem . Inimicus quippe et defensor est, qui Deum quo praedicat impugnat.