monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 6, 2
Quem electi omnes dum bene vivendo praeeunt, et rebus et vocibus prophetando promiserunt. Nullus etenim iustus fuit, qui non eius per figuram nuntius exstiterit. Dignum quippe erat ut in semetipsis bonum omnes ostenderent, de quo et omnes boni essent, et quod prodesse omnibus scirent. Unde et sine cessatione promitti debuit quod et sine aestimatione dabatur percipi, et sine fine retineri; ut simul omnia saecula dicerent quid in redemptione communi saeculorum finis exhiberet. Unde et necesse fuit ut etiam beatus Iob, qui tanta incarnationis eius mysteria protulit, eum quem voce diceret ex conversatione signaret; et per ea quae pertulit, quae passurus esset ostenderet; tantoque verius passionis illius sacramenta praediceret, quanto haec non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetaret. Sed quia Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit; de ipso enim dicitur, Qui est caput omnium nostrum ; et de Ecclesia eius scriptum est: Corpus Christi, quod est Ecclesia ; quisquis eum in semetipso significat, modo hunc ex capite, modo ex corpore designat, ut non solum vocem capitis, sed etiam corporis teneat. Unde et Isaias propheta eiusdem Domini verba exprimens, ait: Quasi sponso posuit mihi mitram, et quasi sponsam ornavit me ornamento . Quia igitur ipse in capite sponsus, ipse est in corpore sponsa, necesse est ut cum nonnunquam aliquid de capite dicitur, sensim ac subito etiam ad vocem corporis derivetur; et rursum cum de corpore aliquid dicitur, repente ad vocem capitis ascendatur. Beatus ergo Iob venturi cum suo corpore typum Redemptoris insinuat; uxor vero eius, quae eum ad maledicendum provocat, vitam carnalium designat; qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis iuxta sunt, eo per vitam durius premunt; quia dum quasi fideles vitari non possunt, a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur.