monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 5, 1
Student hostes, cum contra faciem veniunt, alios ex occulto transmittere, qui eo licentius pugnantis latus feriant, quo is qui pugnat intentius venientes hostes contra faciem aspectat. Igitur Iob, in huius certaminis bello deprehensus, suscepit damna, quasi hostes contra faciem; sustinuit verba consolantium, quasi hostes ex latere: sed in his omnibus circumacto gravitatis suae clypeo, ubique munitus astitit, undique venientibus gladiis vigilanter obviavit: amissam substantiam tacite despicit, carnem in filiis mortuam aequanimiter dolet, carnem in se percussam patienter tolerat, carnem in coniuge male suadentem sapienter docet. Super haec amici in asperam correptionem prosiliunt; et pro sedando dolore venientes, vim doloris adiungunt. Omnia ergo machinamenta tentationum sancto viro vertuntur in augmenta virtutum. Per vulnera quippe probatur eius patientia; per verba vero exercetur eius sapientia. Ubique fortiter occurrit, quia et flagella robore, et verba ratione superavit. Amici vero eius, qui ad consolationem quidem veniunt, sed usque ad verba increpationis excedunt, ignorantia magis credendi sunt, quam malitia deliquisse. Neque enim tantum virum amicos iniquos habuisse credendum est: sed dum discernere causam flagellorum nequeunt, in culpam dilabuntur.