monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 3, 2
Credunt ergo beatum Iob in suis sermonibus deliquisse, minus caute intuentes, quia si beati Iob responsa redarguunt, falsam etiam de eo Domini sententiam fuisse testantur. Diabolo namque a Domino dicitur: Considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram: vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo ? Cui a diabolo mox respondetur: Nunquid gratis Iob colit Deum? Nonne tu vallasti eum cunctamque familiam eius? Sed mitte manum tuam, et tange eum, si non in faciem benedixerit tibi . Hostis itaque in beato Iob vires suas exercuit, sed tamen certamen contra Deum assumpsit. Inter Deum itaque et diabolum beatus Iob in medio materia certaminis fuit. . Quisquis ergo sanctum virum inter flagella positum, dictis suis peccasse asserit, quid aliud, quam Deum, qui pro illo proposuerat, perdidisse reprehendit? Ipse quippe in se tentati causam suscipere voluit, qui eum et ante flagella praetulit, et praeferens tentari per flagella permisit. Si ergo excessisse Iob dicitur, laudator illius succubuisse perhibetur, quamvis eum nullatenus deliquisse etiam dona testantur. Quis enim nesciat quod culpis non praemia, sed poenae debeantur? Qui ergo duplicia recipere quae amiserat meruit, ex remuneratione edocuit quia nequaquam vitium sed virtus fuit omne quod dixit. Assertioni quoque huic adhuc adiungitur, quod ipse pro amicis delinquentibus intercedit. In gravibus namque peccatis quis positus , dum suis premitur, aliena non diluit. Mundus ergo ostenditur esse de se, qui emundationem potuit obtinere pro aliis. Si vero hoc quibusdam displicet, quod bona sua ipse narravit, sciendum est quia inter tot rerum damna, inter tot corporis vulnera, inter tot pignorum funera, amicis ad consolationem venientibus, et ad increpationem prorumpentibus, de vita sua desperare cogebatur; et quem tot detrimenta afflixerant, contumeliosa insuper increpantium verba feriebant. Hi namque, qui ad consolandum venerant, dum quasi eius iniustitiae exprobrabant, desperare eum de semetipso funditus compellebant. Quod ergo bona sua ad mentem revocat, non se per iactantiam elevat; sed quasi collapsum inter verba et vulnera ad spem animum reformat. Gravi enim desperationis telo mens percutitur, cum supernae irae tribulationibus premitur, et foris linguarum opprobriis urgetur. Beatus igitur Iob tot dolorum iaculatione confossus, dum labefactari per opprobria timuit, ad statum se fiduciae ex anteacta vita confirmando revocavit. Nequaquam ergo in arrogantiae vitium cecidit, quia contra internum desperationis impulsum, per exteriora praeconiorum suorum verba pugnavit; ut dum bona quae fecerat diceret, nequaquam de bono quod quaesierat desperaret.