monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 3, 1
Sed subtilius perscrutandum est cur tot flagella pertulit, qui tantam virtutum custodiam sine reprehensione servavit. Humilitatem quippe habuit, quia et ipse testatur: Si contempsi iudicium subire cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me . Hospitalitatem exhibuit, sicut ipse perhibet, dicens: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit . Disciplinae vigorem tenuit, sicut ipse indicat dicens: Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo . Mansuetudinem in vigore custodivit, sicut ipse fatetur, dicens: Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator . Eleemosynarum largitatem amplexus est, sicut ipse insinuat dicens: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea . Cum igitur omnia virtutum mandata perficeret, unum ei deerat, ut etiam flagellatus agere gratias sciret. Notum erat quia servire Deo inter dona noverat: sed dignum fuerat ut districtio severitatis inquireret utrum devotus Deo et inter flagella permaneret. Poena quippe interrogat, si quietus quis veraciter amat. Quem hostis quidem ut deficeret petiit, sed ut proficeret accepit. Fieri Dominus benigne permisit quod diabolus inique postulavit. Nam cum idcirco illum expetisset hostis ut consumeret, tentando egit ut eius merita augeret. Scriptum quippe est: In omnibus his non peccavit Iob labiis suis . Et quidem quaedam verba responsionum illius imperitis lectoribus aspera resonant, quia sanctorum dicta pie intelligere, sicut dicuntur, ignorant; et quia animum dolentis et iusti in semetipsis assumere nesciunt, ideo doloris verba bene interpretari non possunt. Mentem quippe patientis bene pensare novit condescensio passionis.