monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 2, 1
Sed iam debemus ista postponere, et ad consideranda sacrae historiae gesta properare. Omnis homo eo ipso quo homo est, suum intelligere debet auctorem; cuius voluntati tanto magis serviat, quanto se quia de se ipso nihil sit pensat; ecce autem conditi Deum considerare negleximus. Adhibita sunt praecepta, praeceptis quoque obtemperare noluimus. Adiunguntur exempla, ipsa quoque imitari exempla declinamus, quae edidisse nobis positos sub lege conspicimus. Quia enim Deus aperte quibusdam sub lege positis locutus est, quasi alienos nos ab eisdem praeceptis aspicimus, quibus haec specialiter locutus non est. Unde ad confutandam impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur; ut quia obedire homo legi sub lege positus despicit, eius saltem comparatione evigilet, qui sine lege legaliter vixit. Erranti igitur homini data est lex; erranti vero etiam sub lege adducitur testimonium eorum qui extra legem sunt, ut quia conditionis nostrae ordinem servare noluimus, praeceptis admoneremur; et quia praeceptis obedire contempsimus, exemplis confunderemur; nec, ut dictum est, eorum exemplis, quos lex astringeret, sed quos lex a peccato nulla cohiberet.