monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 24
Ecce haec, ut, Deo largiente, potuimus, coram vobis, fratres charissimi, rimati sumus. Nemo autem me reprehendat, si post hanc locutionem cessa vero, quia, sicut omnes cernitis, nostrae tribulationes excreverunt: undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii, detruncatis ad nos manibus redeunt, alii capti, alii interempti nuntiantur . Iam cogor linguam ab expositione retinere, quia taedet animam meam vitae meae . Iam nullus a me sacri eloquii studium requirat, quia versa in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium . Iam cordis oculus in mysteriorum discussione non vigilat, quia dormitavit anima mea prae taedio . Iam minus lectio animo dulcis est, quia oblitus sum manducare panem meum a voce gemitus mei . Cui autem vivere non licet, de Scripturae sacrae sensibus loqui mystica qualiter libet? Et qui cogor quotidie amare bibere, quando possum dulcia propinare? Quid igitur restat, nisi ut inter flagella quae ex nostris iniquitatibus patimur cum lacrymis gratias agamus? Ipse etenim qui nos creavit etiam pater nobis factus est per adoptionis spiritum quem dedit. Et aliquando filios pane nutrit, aliquando flagello corrigit, quia per dolores et munera ad haereditatem perpetuam erudit. Sit itaque gloria omnipotenti Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.