monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 22
Ista electorum oratio iam prospiciebatur, cum in sponsae laude diceretur: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii ? Sancta quippe electorum Ecclesia cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit. Qualiter vero ascendat adiungit: Sicut virgula fumi ex aromatibus . Fumus de incenso nascitur, sicut per Psalmistam dicitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo . Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus est ex aromatibus, compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. Quae tamen oratio fumi virgula dicitur, quia dum sola coelestia postulat, sic recta progreditur, ut ad terrena atque temporalia petenda minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore tantae subtilitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere, qui illuminatus meruit habere.