monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20 > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 21
Alii vero, a carnalibus vitiis liberi, aut longis iam fletibus securi, amoris flamma in compunctionis lacrymis inardescunt, coelestis patriae praemia cordis oculis proponunt, supernis iam civibus interesse concupiscunt. Dura eis apparet servitus, longitudo peregrinationis suae. Regem in decore suo videre desiderant, et flere quotidie ex eius amore non cessant . Quid isti nisi altare sunt aureum, in quorum corde aromata incensa sunt, quia virtutes ardent? Bene autem de eodem altari dicitur quod ante velum arcae sit positum in sancta sanctorum. Arca quippe testamenti ipse nobis factus est de quo scriptum esse novimus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi . Arca intra velum est Redemptor noster in coelo. Altare vero aureum in quo thymiama incenditur ante velum sanctorum corda, quae cum magnis virtutibus in Dei amore succensa sunt, per sanctum desiderium in illo ardent quem adhuc revelata facie videre non possunt. Inter arcam quippe et altare velum est, quia hoc quod nos adhuc a visione Dei separat corruptionis nostrae obstaculum remotum non est. Sed quousque ante velum sumus oportet ut quasi thymiamatis incensum flamma amoris ardeamus. Per compunctionis autem lacrymas nil terrenum, nil transitorium quaerere debemus. Solus ipse nobis sufficiat qui fecit omnia. Transcendamus per desiderium omnia, ut mentem colligamus in unum. Non iam timore poenarum, non memoria vitiorum, sed amoris flamma succensi, ardeamus in lacrymis cum odore virtutum.