monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 20
Sed quia sub altaris nomine de compunctionis flamma sermo se intulit, necessarium puto quae sit diversitas eiusdem compunctionis ostendere. Alia quippe compunctio est quae per timorem nascitur, alia quae per amorem, quia aliud est supplicia fugere, aliud praemia desiderare. Unde etiam in tabernaculo per legem duo altaria fieri iubentur, unum videlicet exterius, aliud vero interius; unum in atrio, aliud ante arcam; unum quod aere coopertum est, aliud quod auro vestitur. Atque in altari aereo cremantur carnes, in altari vero aureo incenduntur aromata . Quid est hoc, fratres charissimi, quod foris concremantur carnes, intus aromata, nisi hoc quod quotidie videmus, quia duo sunt compunctionis genera, quia alii adhuc per timorem plangunt, alii vero iam se per amorem in lamentis afficiunt? Multi namque, peccatorum suorum memores, dum supplicia aeterna pertimescunt, quotidianis se lacrymis affligunt. Plangunt mala quae fecerunt, et incendunt vitia igne compunctionis, quorum adhuc suggestiones in corde patiuntur. Quid isti nisi altare sunt aereum in quo carnes ardent, quia adhuc ab eis carnalia opera planguntur?