monumenta.ch > Hieronymus > Daniel, 3 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 14
Sed hac in re quaestio oritur, cum superius dictum sit quod gazophylacia ad Australem viam facies haberent, qua ratione nunc dicatur quia gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum est qui excubant in custodiis templi, et gazophylacium quod respicit viam Aquilonis sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris. Si enim utraque facies ad Australem viam tendebant, quomodo nunc unum ad meridianam atque aliud ad Aquilonis viam respicere dicitur? Sed in his verbis agnoscimus quod gazophylacium sacerdotum qui excubant in custodiis templi ita positum fuerat, ut solam meridianam viam respiceret; gazophylacium vero sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris ita erat in atrio, ut et ad Australem viam et Aquilonis faciem tenderet, quatenus et cum gazophylacio sacerdotum qui excubant in custodiis templi meridianam viam aspiceret, et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum gazophylacium sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris Aquilonis viam videret. Sed quid est hoc, fratres charissimi? quid in his verbis mysticum possumus intueri, nisi hoc quod secundum ea quae praemissa sunt iam spiritalis auditor intelligit, quia sacerdotes maioris ordinis, qui excubant in custodiis templi, solam meridianam viam respiciunt, quoniam, solis studiis spiritalibus occupati, semper his quae amoris Dei sunt sollicite intendunt; sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad Aquilonis viam oculos reflectunt, ut in mente peccantium quae sint torporis frigora videant, et haec, verbis correptionis usque ad poenitentiae gemitus perducentes, quasi carnes in altari Domini incendant? Respiciant etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam viam, quia, quantum ad semetipsos est, fervent igne charitatis, et succensi sunt flammis amoris Dei. Sed quia peccata delinquentium crebro corrigunt, etiam ad Aquilonis viam oculos reducunt. De utrisque autem sacerdotum ordinibus subditur: Isti sunt filii Sadoch, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.