monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 12
In quibus prophetae verbis prius nobis quaerendum est qui sint maioris ordinis sacerdotes, utrum hi qui in custodiis excubant templi, an qui in ministerio altaris. Sed quia paulo post subditur: Altare erat ante faciem templi, aperte ostenditur illos esse maioris ordinis sacerdotes qui in custodiis templi excubant, quia profecto in altari quod est interius ministrant. Hi autem qui ad altare quod ante faciem templi est excubant tanto inferiores sunt quanto in exterioribus ministrant. Quaerendum ergo nobis est qui sacerdotes sint qui templum custodiunt, et qui ad ministerium altaris excubare perhibentur. Magister gentium, fidelibus scribens, ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos . Qui itaque sacerdotes sunt qui templum Dei custodiunt, nisi hi qui orando, praedicando, spiritalibus actibus vigilando, sanctam Ecclesiam a malignorum spirituum immissionibus, a pravorum suasionibus, ab haereticorum erroribus defendunt? An non custos templi fuerat qui, labores suae passionis enumerans, dicit: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate ? Atque statim subdit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum . Pensate, quaeso, custos templi quanta sollicitudine vigilet. Ecce enim in seipso inaestimabilia patitur, et cordis sui sollicitudinem aliis impartitur. Cuius rogo virtutis est plus de utilitate proximorum quam de sua afflictione cogitare? Quis hoc digne aestimet? quis digne penset? Laborat, luget, esurit, sitit, alget, ieiunat, vigilat, et tamen vigilando de Ecclesiarum omnium sollicitudine cogitat. Ecce est solertissimus custos templi in exemplo propositus. Imitetur qui valet. Adversa etenim pro veritate pati, bona proximis impendere, circa animarum sollicitudinem vigilare, ne quis in perfidiam, ne quis in superbiam, ne quis in rapinam, vel immunditiam labatur, exquirere atque compescere, hoc est templum Dei, id est sanctam Ecclesiam, custodire.